- ASPHALTUS et ASPHALTIS et ASPHALTITES
- ASPHALTUS, et ASPHALTIS, et ASPHALTITESlacus Iudaeae in Pentapoli, in quo nihil grave submergi potest. In eo fuêre So doma et Gomorrha, Admah et Zeboim, quae, propter nefandam populi luxuriem et libidinem, caelitus exustae sunt. Mare mortuum, a Iustino l. 36. c. 3. et Pausania, l. 5. tum ob aquarum immobilitatem, tum quia nec pisces ibi, nec in ripa aves aquis gaudentes, vide infra, vocatur. Incolis Sorban, teste Franciscô Iuniô. Arabibus Barhar Lout, i. e. Mare Lothi, De Recoles in addition. Davity in descr. Asie p. 174. Abitumine sic dictus, quod in Iudaea praestantissimum: Dioscorides, Α῎σφαλτος διαφέρει ἡ Ιοὐδαικὴ τῆς λοιπῆς, Ε῎ςτι δὲ καὶ καλὴ ἡ πορφυροειδῶς ςτίλβουσα. Neque alia occurrit causa, cur Α᾿σφαλτῖτις, i. e. Asphatites lacus ab Hesychio appelletur, ἐρυθρὰ ςθάλαςςα, Rubrum mare, quam bituminosus in eo color. Bochart. in Phaleg. l. 1. c. 11. Plin. l. 5. c. 16. Asphaltites nihil praeter bitumen gignit: unde et nomen: nullum corpus animalium recipit: tauri, camelique ftuitant: inde fama, nihil in eo mergi. Longitudine excedit centum mill. pass. Latitudine vero viginti quinque implet et maximâ 25. implet, minimâ sex: prospicit eum ab Oriente Arabia Nomadum, a Meridie Macherus, secunda quondam arx Iudaeae, ab Hierosolymis. Idem habet Solinus c. 38. Iustinus l. 36. c. 3. In ea regione lacus est, qui propter magnitudinem, et aquae immobilitatem, mortuum mare dicitur. Nam neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quô aqua omnis stagnatur: neque navigationis patiens est, quoniam omnia vitâ carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine illinatur. Corn. Tacirus Hist. l. 5. c. 6. Lacus immensô ambitu, specie maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque ventô impellitur, neque pisces, aut suetas aquis volucres patitur, etc. Et paulo post c. 7. Haud procul inde campi, quos ferunt olim uberes, magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse: et manere vestigia, terramque ipsam spetie torridam, vim frugiferam perdidisse. Nam cuncta sponte cdita, aut manu sata; sive herbâ tenus auf flore, seu solitam in speciem adolevêre, atra et inania velut in cinerem vanescunt. Ioseph. de bello Iud. l. 5. c. 5. Α῎ξιον δὲ ἀφηγήσαςθαι καὶ την` φύσιν Α᾿σφαλείτιδος λίμνης,ἥτις ἐςτὶ μὲν πικρὰ καὶ ἄγονος, ὑπὸ δὲ κουφότητος, καὶ τὰ βαρύτατα τῶ εἰς ἀυτην` ριφέντων ἀναφέγει, καταδῦναι δὲ εἰς τὸν βυςθὸν, οὐδὲ ἐπιεηδέυσαντα ράδιον. Οὐεπασιανὸς εκέλευσε τινὰς τῶ νεῖν ουκ ἐπιςταμένων, δεθέντας ὀπίσω τὰς χεῖρας, ῥιφῆναι μετα τȏυ βυςθοῦ, καὶ συνέβη πάντας ἐπινήξαςθαι, καςθάπερ ὑπὸ πνεύματος ἄνω βιαζομένους. Et paulo post: Γειτνιᾷ δὲ ἡ Σοδομῖτις ἀυτῇ, πάλαι μὲν εὐδαίμων γῆ, καρπῶν τε ἕνεκα, καὶ τῆς μετα πόλεις περιουσίας. Νυν̑ δὲ κεκαυμεν´η πᾶσα. Φασι δὲ ὡς δἰ ἀσέβειαν ὀικητόρων κεραυνοῖς καταφλεγῆναι. Ε῎ςτι γοῦν ἔτι λείψανα τȏυ ςθείου πυρὸς, καὶ πέντε μὲν πόλεων ἰδεῖν οκιάς, ἔςτι δὲ κἂν τοῖς καρποῖς ποδιὰν ἀναγεννωμένην, ὃι χρόαν μέν ἔχουσι τοῖς ἐδωδίμοις ὁμοίαν, δρεψαμένων δὲ χερσιν, εἰς καπνον διαλύονται καὶ τέφραν. Subdit, Τὰ μὲν δὴ περὶ την` Σοδομῖτιν μυςθευόμενα τοιαύτην ἔχει πίςτιν ὐπὸ τῆς ὄψεως. Ubi ridicule Interpres, Terrae quidem Sodomiticae fabula eiusmodi fidem habet exfacie, cum Iosephus neque fabulam referat, sed veramHistoriam; nec πρόσωπον omnino innuat, sed ἀυτοψίαν. Nic. Lloydius. Habet hic lacus 20. leuc. longitud. 5. autem aut 6. latitud. Inque eum influunt Iordanis fluv. Arnon, Dibon et Zered torrentes, cum aliis aliquot. Adiacent ei altissimi montes undiquaque. Baudrand. Ter de die faciem mutare, pro Solis aspectu, recentiores affirmant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.